라틴어 문장 검색

Unde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:2)
Opus naturae est ut sensum vel nimium sicca vel nimium humecta non capiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:1)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:3)
Et si pars anterior, ait ille, humidior est, cur calvitium patitur, quod non nisi ex siccitate contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:4)
unde videmus in siccis defunctorum capitibus velut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis alligantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:3)
Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non calvitio carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:4)
Siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:2)
ideo omnibus sicca sunt occipitia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:3)
Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
Unde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:1)
cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 7:2)
inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:3)
Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventrem condatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 8:3)
si quis vero avidius hauserit, humor eodem impetu quo trahitur praeterit in vesicam, et sicciori cibo provenit tarda digestio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION