라틴어 문장 검색

Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
Post istam insinuationem, ac deinde gratulationem regi ob victoriam suam in rebelles factam, ad rem de qua missi erant pervenerunt, significantes Henrico regem suum compulsum esse ad iustum contra Britanniam bellum, quod dux rebelles suos et hostes declaratos recepisset et auxiliis iuvasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:16)
Cui nuncio etsi rex Galliae non prorsus fidem adhiberet, tamen cum serenitate quadam regi respondit sibique satisfactum esse de ea re significavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:7)
Etenim res magnae fere magis rigidae et contumaces esse solent quam ut callidioribus consiliis fingi et affabre efformari possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:15)
37. Latae sunt etiam leges bonae et politicae contra foenus, quod est usus pecuniae spurius, et contra illicita excambia et contractus fictos, qui sunt item instar foenoris spurii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 37:1)
Ille statim ad regem literas misit, aperte significans quale incendium obortum esset in populo, simulque petens ut rex quid fieri vellet mandaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:7)
14. Circa hoc tempus venerunt literae a Ferdinando et Isabella regibus Hispaniae, quae significarant debellatum iam esse cum Mauris apud Granadam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:1)
Qui significarent ei regem iam arma cepisse et ad traiiecendum in Galliam paratum esse, solumque expectare ut ab eo certior fieret quo loco et tempore copias suas cum copiis regis coniuncturus foret, prout promiserat per legatum suum Countebaltum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:6)
Neque hoc non viderunt legati, sed prudente consilio satius esse duxerunt regi hoc per literas significare quam ab aula Maximiliani discedere antequam regis mentem circa hanc rem cognovissent, eo magis quod Maximilianus ipse nihil de magniloquiis suis detrehabat, sed eos responsis quae rem indies differebant detinebat, adeo ut mora iustam caussam habere viderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:3)
Verum quando responsis suis sibi magnopere satisfactum fuisse affirmaret, tum vero se quasi attonitam et in ecstasim raptam fingebat propter mirabilem adolescentis e periculis emersionem, eum amplexa acsi e morte in vitam rediisset atque argumentata Deum, qui modis tam miris eum ab interitu eripuisset, simul reservare eum constituisse ad prospera fortunae et magnum aliquod facinus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:16)
Ita ut, non solum apud eminentiores constanter creditum sit eum verum fuisse ducem Richardum, quin et ipse ex diuturna et assidua simulatione, et mendacium saepius narrando, versus fere est in habitum eius rei quam simulabat, quasi quae fingeret simul et crederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:19)
Hos exploratores suos liberaliter pecuniis instruxit, ut homines qui notitiam huiusmodi rerum haberent ad se traherent eosque remunerarentur, dans etiam eis in mandatis ut quae repererant sibi subinde significarent, et nihilominus in inquisitione pergerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:31)
13. Camerarius hospitis regii illo sane tempore intactus permansit, sive quod rex humores varios simul movere metuerit, more medicorum prudentium qui caput ultimo loco expurgant, sive quod Cliffordus (ex cuius literis plurima de coniuratis rex didicerat) hanc partem in adventum suum, ut rem maximi meriti reservavit, regi tamen interim significans suspicari se aliquos ex potentioribus huic coniurationi nomina dedisse, de qua re regi coram satisfacere in animo haberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 13:1)
Nam capitalis ille hostis meus non solum me falso et impudenter criminatus est, quod persona ficta et supposititia essem, mihi nomina imponens contumeliosa ut mundo illuderet, verumetiam ut reditus meus in Angliam prohiberetur, amplas obtulit pecuniarum summas quibus principes apud quos receptus fueram, aut saltem eorum ministros, corrumperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:21)
Ita ut quivis animi compos facile perspicere posset Henrici isti, se dicenti regem Angliae, non opus fuisse tantas pecuniarum largitiones et impensas profundere, neque tam indefesso labore et sollicitudine necem meam et ruinam moliri, si eiusmodi ficta persona fuissem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION