라틴어 문장 검색

Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장12)
non desunt tunc illi venena, sed torpent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:3)
qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, quomodo in conditivo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 4:3)
Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quicquid offendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:6)
Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 24:6)
licet ipsa sileas, totus in vultu est dolor.
(세네카, 아가멤논 3:13)
Silet repente Phoebas et pallor genas creberque totum possidet corpus tremor;
(세네카, 아가멤논 13:1)
Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:1)
non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes?
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:14)
torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 5:4)
Desierant latrare canes urbesque silebant;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:9)
Inest interim animis voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia.
(세네카, 행복론, Liber V 149:4)
ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:3)
alius vino madet, alius inertia torpet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:5)
sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION