라틴어 문장 검색

quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 10:2)
"Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum ?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:18)
Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 17:1)
Quippe occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae quasi tuta neglegentius adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 3:1)
Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem creterra libatisse, Graecis barbarisque vatibus cum alia fausta vota praceuntibus, tum inprimis, ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita perpetua esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:12)
et quo false libertatis trabeam tueri existimatis, eo vere servitutis in ergastula concidetis. 14.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:9)
Utque breviter colligam, quas tulit calamitates illa civitas gloriosa in fide pro libertate Saguntum, ignominiose vos eas in perfidia pro servitute subire necesse est.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:5)
observantia quarum, si leta, si libera, non tantum non servitus esse probatur, quin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa summa libertas. 23.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:9)
si ad anagogicum, significatur exitus anime sancte ab huius corruptionis servitute ad eterne glorie libertatem. 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:9)
tunc enim solum politie diriguntur oblique—democratie scilicet, oligarchie atque tyrampnides—que in servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant reges, aristocratici quos optimates vocant, et populi libertatis zelatores;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:23)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
Civitates, Gallorum societate animatae, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratae, segnius remissiusque agere caeperunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.11)
itemque decretum fit, ut, in sempiternam rei memoriam, columna marmorea Eboraci statueretur, societatem Galliam inter et Civitates foederatas Americanas posteris tradens.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.89)
Juvenibus quibusdam ingenuis sibi adscitis, Franklinius societates literarias plurimas instituit, quae Bostoniam, Eboracum Novum, aliasque ad urbes, paulatim serpsere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION