라틴어 문장 검색

propinques familiare efficias, prosperes, matures, propitium facias, ut et propius res aspice nostras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2541)
ille enim incautus fuerat, furens propter crudelem mortem sodalis, unde et incautus fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3853)
quia constat omnes in periculis suis deos patrios invocare et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7683)
utrum ergo aetate pueros, an ut ministros et familiares solemus communiter pueros vocare?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 142)
inducitur ergo Moeris familiaris Vergilii, referens Ly- cidae periculum suum et Menalcae, quem nunc pro Vergilio debemus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 120)
et idcirco Vergilium familiari sibi hypallage usum dixisse Histrum con- iuratum, apud quem Daci coniurare consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4975)
mitis in apricis c. v. s. 'mitis coquitur' familiaris est figura pro 'coquitur ut mitescat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5221)
"Nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut ruspari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure videamur, si secundum illud vetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius noverimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:6)
"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:6)
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:2)
cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui fere multis erat in ore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:1)
videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:1)
nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:2)
sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION