라틴어 문장 검색

Sicque ab anni superioris Septembrio usque ad anni praesentis Septembrium ter luna obscurata est et sol semel.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:18)
post meridiem solis eclypsis fuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 218:3)
Eclypsis solis contigit VIII. Id. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:4)
indeque Rumerici castellum petens reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoria in Vosegi saltu atque secretis exegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 269:3)
Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:8)
Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:7)
Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:5)
Usque aestivo tempore ibi residerunt, incendiis et occisionibus terram in solitudinem redigerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:3)
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:1)
Karolus vero rex aestivo tempore super Hisam adunato exercitu resedit tractaturus, quid agerent de suis inimicis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:1)
et postea aestivo tempore, Ludewico imperatore morante apud Magontiam civitatem, obviam venit ei filius eius Lodewicus rex Beguariae, rebellare paratus contra patrem, et non potuit, sed fugiens abscessit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 50:3)
Tempore enim aestivo convenerunt filii imperatoris in pago Alisacinse, Lutharius, Pippinus et Ludewicus, adducentes secum Gregorium papam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:2)
Martii tonitruum est auditum magnum, et nimis ardor solis terram urebat, et [in] quibusdam partibus terrae motus factus est, et ignis forma draconis in aere visus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 56:4)
Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae in caelo velut noctis tempore.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:3)
Augusti, feria V, claro sole circuli tres apparuerunt in caelo, similes visioni arcus, ambientes se alterutrum;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION