라틴어 문장 검색

Uterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sanguinem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:17)
Non solum era turbata est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem decurrunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:12)
Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:2)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)
Concepit nam terra sonos calamique loquentes incinuere Midam, qualem narraverat index.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:6)
Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.5)
Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.6)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Iterum salutat idem ex occulto sonus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.2)
Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 1:1)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:3)
Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:1)
Est in hac diaeta dormitorium cubiculum quod diem clamorem sonum excludit, iunctaque ei cotidiana amicorumque cenatio:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 21:1)
postremo alia verba alius sonus alia constructio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION