라틴어 문장 검색

quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장2)
erat inter Gotones nobilis iuvenis nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장2)
equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장10)
Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장2)
illic contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장3)
atque utinam ego potius filio iuveni quam ille patri seni cessisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장11)
ac forte parva res magnum ad certamen progressa praebuit iuveni materiem apiscendi favoris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장4)
huc decidisse cuncta ut ne iuvenis quidem tanto honore accepto adiret urbis deos, ingrederetur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장4)
Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장1)
id Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos cognitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장2)
corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate atque forma carus domino interque primores ministros erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장3)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
velle id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam iuvenis iuxta insultet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장8)
seu loqueretur seu taceret iuvenis, crimen ex silentio, ex voce.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장4)
et erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis velut adgnitus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION