라틴어 문장 검색

pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:3)
' tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 4:8)
cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:2)
in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:3)
sponsio quae in verba facta est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:4)
numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:8)
miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 1:1)
Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:3)
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:3)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:4)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:5)
tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:2)
quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION