라틴어 문장 검색

eorum strages per omnes vias insepultorum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 244:2)
satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque volturium usquam visum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 245:1)
visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 628:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 695:1)
ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut, si hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 738:2)
et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 156:1)
sed cum iam forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 347:1)
ibi tantum temporis retenti dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION