라틴어 문장 검색

ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 60:1)
itaque ut improvidos incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit, Multas et locis altis positas turres Hispania habet,quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur, inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut aperientibus classem promunturiis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 222:1)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:1)
tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:3)
Nico ex adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 130:2)
nota vox eius et familiare iam signum cum excitasset vigilem, dicenti vix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 132:2)
inferentes aprum duos secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 133:1)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)
ubi sine strepitu ac tumultu primi evaserunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 356:1)
hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferaretur, silentium fieri Flaccum iussisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 222:1)
vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:1)
ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles aperireque portam iubent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 428:3)
vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:1)
et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION