라틴어 문장 검색

tu conamine duplicatus ipso stringis quadriiugos et arte summa in gyrum bene septimum reservas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium84)
nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu iam iamque mucronis exserti pietas Augusta seminecem quamquam publicatis bonis vel exsilio numeretur, illo tamen, seu exspectat extrema quaeque seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque aliquid nunc amplius quam vivere timet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 13:1)
"Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:4)
nec satis defuit quin gelarent tamquam ad exsertum praebere cervices iussa mucronem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:5)
portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus et strictus in spina, sic patescit horrori quod angustatur olfactui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:2)
quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere, denique et quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius implere quam paginam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 3:3)
iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 7:1)
penduli ex umero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:7)
de cetero fixum apud me stat constitutumque, prout rem ex asse cognovero, vel silentio lora laxare vel stringere frena garritui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:4)
Paulum depositis, alumna, plectris sparsam stringe comam virente vitta, et rugas tibi syrmatis profundi succingant hederae expeditiores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:7)
namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)
at uterque vatum si lyrae poeticae Latiare carmen aptet absque Dorico, Venusina, Flacce, plectra ineptus exeras Iapygisque verna cygnus Aufidi Atacem tonare cum suis oloribus cana et canora colla victus ingemas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:14)
"dabo tollere fluctus, cum reduces Danai nocturnaque signa Caphereus exseret et dirum pariter quaeremus Ulixen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권40)
dicit et admoto non distat comere tactu, sic ubi virgineis Hecate lassata Therapnis ad patrem fratremque redit, comes haeret eunti mater et ipsa umeros exsertaque bracchia velat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권140)

SEARCH

MENU NAVIGATION