라틴어 문장 검색

quas si quis errans ac vagus sectabitur, rectum relinquens tramitem, scrobis latentis pronus in foveam ruet, quam fodit hostilis manus, manus latronum, quae viantes obsidet iter sequentes devium, quid non libido mentis humanae struat?
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말5)
verbo praestrinxit viscera purae virginis, et verbo struxit puerilia membra, ipse quidem in terris virtute et numine praesens semper adest quocumque loci, nec pars vacat ulla maiestate Patris;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 344)
artificis quia dextra solubilis illud caemcntum struxit resolubile;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3162)
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3255)
si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat, animus quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti6)
sed cum caerulei proelia gurgitis iussisset Domini dextra quiescere, ad portum fluitans cumba relabitur exponitque solo litoris uvidi contractos pluvio frigore remiges, tunc de litoreis saepibus algidi arentum propere bracchia palmitum convectant rapidos unde focos struant:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권2)
"numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 269)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2161)
Christo iam tunc venienti, crede, parata via est, quam dudum publica nostrae pacis amicitia struxit moderamine Romae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2216)
structus enim lapide ex illo manet angulus usque in saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Pinna Templi2)
Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon fregerat:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Daemon missus in porcos1)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
ac primum facili referuntur ad astra volatu, unde fluens anima structum vegetaverat Adam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1220)
nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)

SEARCH

MENU NAVIGATION