라틴어 문장 검색

Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
Is, magicorum arcanorum studiosus, futura scire avens, spretis verioribus oraculis, veneficas Thessaliae adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권15)
Cui, lector studiose, quod dedisti Viventi decus atque sentienti, Rari post cineres habent poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I2)
Si bene te novi, longum iam lassa libellum Ponebas, totum nunc studiosa leges.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII10)
Quem si terseris aure diligenti, Audebit minus anxius tremensque Magnas Caesaris in manus venire.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, I2)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
O quam, Regule, diligenter erras!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI2)
Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr12)
Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis, Ne nucibus positis arma virumque legas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXV Vergili Culex1)
et haec observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1182)
quod hic diligenter exsequi videtur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus volutans haerebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6078)
et diligenter virum strenuum non ante facit requiescere, quam rite omnia paravisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5556)
aemula pristis eiusdem rei studiosa, ut illo aemulo atque imitatore studiorum meorum Cicero in Caesarianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1871)
aemulus modo 'eiusdem rei studiosus', alias 'inimicus' invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1731)

SEARCH

MENU NAVIGATION