라틴어 문장 검색

subitus et nimius imber praeceps arva subvertit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:19)
Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:11)
Xerxes, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:2)
Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere- gerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 15:1)
quare religio pedibus subiecta vicissim opteritur, nos exaequat victoria caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:4)
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:4)
Ergo regibus occisis subversa iacebat pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:1)
unde et Hesperia Italia, quod occasui subiecta sit, nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:3)
At Capys et quorum melior sententia menti Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona Praecipitare iubent subiectisque urere flammis, Aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:4)
Iam ne quis vestrum dubitet subvertere silvam, Credite me fecisse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:18)
Nec Phoebum surgere sentit Nox subiecta polo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:61)
sparsit potius Pharsalia nostras, Quam subvertit, opes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION