라틴어 문장 검색

Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 30:3)
nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 2:2)
ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 38:1)
Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 20:1)
harenae autem subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur, adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 34:1)
Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata vento ingredientis fatigabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 20:1)
Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria subinde excogitante fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 23:1)
Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio misit, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper retulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:37)
Quadrato tamen agmine et conposito ibat speculatores subinde praemittens, qui explorarent loca.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 19:1)
itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 33:6)
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 24:1)
Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 38:2)
Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 39:1)
Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat, quam aegre fugam et nova subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 3:2)
Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION