라틴어 문장 검색

a si tumulum fata dedissent, quotiens, genitor, quaerendus eras?
(세네카, Hercules Oetaeus 3:13)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
effugere terras crede et humanum genus te posse, fulmen genitor Alcidae gerit:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:30)
'accipe has' inquit 'focis non false messis genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:11)
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet - antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:8)
Compesce diras, genitor, irarum minas;
(세네카, Hercules Oetaeus 21:47)
Herculem hic, genitor, dies inveniet aut damnabit.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:11)
vocat ecce iam me genitor et pandit polos;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:19)
fortius ipso genitore tuo fulmina mitte.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:36)
da, da per auras curribus patriis vehi, committe habenas, genitor, et flagrantibus ignifera loris tribue moderari iuga:
(세네카, 메데아 1:9)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
hos paterno ut genitor excipiam sinu.
(세네카, 메데아 5:16)
Periere cuncta, concidit regni status, nata atque, genitor cinere permixto iacent.
(세네카, 메데아 13:12)
scelus est Iason genitor et maius scelus Medea mater - occidant, non sunt mei;
(세네카, 메데아 14:25)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION