라틴어 문장 검색

atque ullulatum universalis captivitatis miserans, Moysen alium suscitavit qui de gravaminibus Egiptiorum populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle manantem perducens.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:7)
Quedam etiam iudicia Dei sunt, ad que etsi humana ratio ex propriis pertingere nequit, elevatur tamen ad illa cum adiutorio fidei eorum que in Sacris Licteris nobis dicta sunt, sicut ad hoc:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:13)
rationemque omnem animos patriae amore incendendi, irasque in hostes suscitandas, expertus est, jussis generalibus sic eos affatus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.32)
Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:4)
"non est, qui suscitet eam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:6)
cum omnia Deus possit, suscitare virginem non potest post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:8)
Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:1)
Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli gloriantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:6)
Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:1)
Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:7)
"Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:19)
Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:5)
Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:7)
quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:4)
Nunc quae causa deum per magnas numina gentis pervulgarit et ararum compleverit urbis suscipiendaque curarit sollemnia sacra, quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque, unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, qui delubra deum nova toto suscitat orbi terrarum et festis cogit celebrare diebus, non ita difficilest rationem reddere verbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION