라틴어 문장 검색

inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, aut ubi suspensam vestem chartasque volantis verberibus venti versant planguntque per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:5)
Praeterea permulta mari quoque tollere toto corpora naturam declarant litore vestis suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:1)
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu ferrea texta suo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:5)
haec igitur subito clades nova pestilitasque aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas aut alios hominum pastus pecudumque cibatus, aut etiam suspensa manet vis aeëre in ipso et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras, illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:10)
factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:4)
Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:1)
Demosthenes de modo invidiam Midiae facit, se pulsatum cothurno;
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 13:2)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
Roscida noctivagis astris labentibus Phoebe, Pulsa loco cessit concedens lucibus altis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 12:3)
Ergo, ait Eusebius, habendus mihi sermo est, Disari, tecum de aetate cuius ianuam iam paene ambo pulsamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 1:1)
sed nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:2)
Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras, Pulsatae sonuere fores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:1)
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, Per diversa ruens neglecto moenia tergo, Qua silvae, qua saxa, fugit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:13)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION