라틴어 문장 검색

eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 223:1)
Samnium quoque iam alterum annum turbari novis consiliis suspectum erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 249:1)
eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 334:1)
iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:2)
et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obsistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 67:1)
Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat, suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora tum, ut illa vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 552:1)
haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 110:1)
ibi dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est - eo enim dividitur amni - occupavere, idque praesidii Casilini habebant Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 222:1)
deinde, ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 458:1)
Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 474:2)
ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 301:1)
his ducibus, his copiis adversus multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 563:2)
Romanis quoque qui in praesidio Tarenti erant suspecta esse tam segnis mora eius desierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 118:3)
non erat conloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium curam oculosque eo converterant ne quid falleret tale admissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 344:1)
ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION