라틴어 문장 검색

itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장2)
foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:4)
Sed et victorias adoratis, cum in tropaeis cruces intestina sint tropaeorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:7)
id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 495:1)
sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestine inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 240:1)
discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:4)
comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 354:1)
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 486:1)
simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 496:1)
at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 497:2)
consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:1)
cura pacis concordiae quoque intestinae causa fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 725:1)
occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 734:3)
frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION