라틴어 문장 검색

Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem uel tactum illius mox melius habituram.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.6)
imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute recepta ministrabat eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:4)
qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.6)
Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:1)
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:2)
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 194:1)
cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:5)
templis tamen deum - ita enim edictum ab rege fuerat - temperatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:2)
religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 462:1)
nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:1)
vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 83:1)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
dein cum quidam seu spiritu divino tactus seu iuvenali ioco, visne Romam ire, Iuno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 256:1)
nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus conciliis, Ardeates inquit, veteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum condicionis meae oblitum processisse putet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 473:1)
cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION