라틴어 문장 검색

at Romanus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum vallo, latera concaedibus munitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장2)
pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetvicesimani, dextrum quintani clausere, vicesima legio terga firmavit, post ceteri sociorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장8)
Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장7)
contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장5)
exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장5)
metanti castra Caesari Angrivariorum defectio a tergo nuntiatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장6)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
quorum pars onusta vulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장3)
pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장1)
equitem propinquis lucis texere ut ingressis silvam legionibus a tergo foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장7)
missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus deiecti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장9)
hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장12)
Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장1)
missa extemplo manus quae hostem a fronte eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION