라틴어 문장 검색

advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 446:1)
dum ibi tempus teritur, interea, cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 626:1)
occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 134:1)
ut Philippus rex quam maxima classe - ducentas autem naves videbatur effecturus - in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 449:1)
supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites, signa militaria ad quadraginta unum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 512:1)
simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 528:1)
Manlius navibus longis ad Carales subductis navalibusque sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites confecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 540:1)
tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:1)
decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 320:1)
tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni Achradinae ac Naso praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:1)
ipse cum equitibus ducentis effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha13)
cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 134:1)
auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 202:2)
sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus passuum mille et ducentos in latitudinem patens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 611:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION