라틴어 문장 검색

Varro turmam triginta sex equites posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5033)
'al- terna' autem varia, propter musicam, cuius sonus varius invenitur ex pedum dissimilitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 142)
terna tria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 731)
musae ter ternae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 757)
nam anni quattuor sunt tempora divisa in ternos menses, qui ipsorum tem- porum talem faciunt discretionem, ut primo mense veris novum di- catur ver, secundo adultum, tertio praeceps, sicut etiam Sallustius dicit ubique.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4321)
nam aetatem plerumque generaliter dicimus pro anno et pro triginta et pro centum et pro quovis tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1902)
Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:6)
Vt Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:11)
cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:2)
Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:3)
Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est triginta annis vixisse Panaetium, posteaquam illos libros edidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 10:1)
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, sentin senem esse tactum triginta minis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:9)
Illi autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus est, qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta virorum consensus et factio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:5)
Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit, quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis) - sed quamquam ea Tatio sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 22:1)
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION