라틴어 문장 검색

Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 195:2)
callosis super haec genibus manibusque, quas in usum pedum angustiae loci cogebant, lateribus vero adtritu exulceratis non minus foeda quam terribilis erat forma eius visentibus, factusque poena sua monstrum misericordiam quoque amiserat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 108:1)
vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ;
(세네카, De Providentia, book 1 51:5)
' At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.
(세네카, De Providentia, book 1 71:1)
Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.18)
intumuerat mare iustis quoque nauigiis horrendum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.25)
quicquid horridum tellus creat inimica, quicquid pontus aut aer tulit terribile dirum pestilens atrox ferum, fractum atque domitum est.
(세네카, Hercules Furens 1:15)
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae concutite pinum et agmen horrendum anguibus Megaera ducat atque luctifica manu vastam rogo flagrante corripiat trabem, hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
(세네카, Hercules Furens 1:49)
Memorare cogis acta securae quoque horrenda menti.
(세네카, Hercules Furens 9:40)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
rapuit hic Pindi iuga, hic rapuit Oeten, saevit horrendum Mimans.
(세네카, Hercules Furens 14:20)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
sonuit horrendum insuper, crepuere malae, saxaque impatiens morae revulsit ungui viscera expectans mea;
(세네카, 오이디푸스 2:10)
facinus horrendum manu,
(세네카, Phoenissae 371:2)
nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION