라틴어 문장 검색

mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo, matris et ante deos libera sumpta toga, tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo et uetat insano uerba tonare Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 142)
meque uirum sumpta quis neget esse toga?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 217)
"te toga picta decet, non quem sine matris honore nutrit inhumanae dura papilla lupae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 430)
"denique quis nostro curuum te funere uidit, atram quis lacrimis incaluisse togam?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 716)
"ramosis Anio qua pomifer incubat aruis, et numquam Herculeo numine pallet ebur, hic carmen media dignum me scribe columna, sed breue, quod currens uector ab urbe legat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 747)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
Indus odorifero crinem madefactus amomo in tua lucra feris exarmat guttur alumnis, ut pandum dependat ebur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 23)
iungitur hic Synnas, Nomadum lapis additur istic, antiquum mentitus ebur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 16)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
ebur hic hebenusque vel aurum et niveae piceo raptae de pectore bacae gestantur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem28)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)
seu Martem simulat modo in catenas missum Lemniacas, modo aut repulso formam imponit apri caputque saetis et tergum asperat hispidisque malis leve incurvat ebur, vel ille fingit hirtam dorsa feram repanda tela attritu adsiduo cacuminantem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium64)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
tu retices vel bybliothecarum medius vel togarum et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:7)
Stupuit virum loquentem (105)diadematis potestas, toga, miles, ordo equester populusque Romularis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION