라틴어 문장 검색

noverat effigies generosique ardua Blaesi ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem te videt et similes tergentem pectore ceras, hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras Ausonios inter proceres seriemque Quirini adgnovit, timide primum vestigia iungit accessu tacito summosque lacessit amictus, inde magis sequitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus86)
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras, si quid Apellei gaudent animasse colores, si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo, aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis, ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum, quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis, expers curarum atque animum virtute quieta compositus semperque tuus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis28)
"nostro qui tot fastigia monti, tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus aeraque, tot scripto viventes lumine ceras fixisti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis35)
"te lucida saxa, te similem doctae referet mihi linea cerae, nunc ebur et fulvum vultus mutabitur aurum, inde viam morum longaeque examina vitae adfatusque pios monituraque somnia poscam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum77)
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti atque locuturas mentito corpore ceras edidici.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis5)
Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras aut ebur impressis aurumve animare figuris, hinc.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam1)
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro armatas erexit apes, fremit aspera nubes, inque vicem sese stridore hortantur et omnes hostis in ora volant, mox deficientibus alis amplexae flavamque domum captivaque plangunt mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권250)
nam calamus cera iungitur usque minor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 516)
ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 249:2)
qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 404:4)
pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 68:1)
ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum acceperit, tuos arbitratus sit, comburas, si velis, ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 125)
C. Stilum, ceram et tabellas, linum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4117)
M. Iam imperatum in cera inest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4170)
cedo tu ceram ac linum actutum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4199)

SEARCH

MENU NAVIGATION