라틴어 문장 검색

Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras altorum nemorum" (et nemorum monstraverat umbras), "dum calet et medio sol est altissimus orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:5)
sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:13)
frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:7)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci litora iussa petunt, ubi magni filia regis ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 68:1)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)
Colla toris exstant, armis palearia pendent, cornua parva quidem, sed quae contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:3)
" Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, incustoditam lente videt ire iuvencam nullum servitii signum cervice gerentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:5)
Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:2)
Indoluit facto, Iunonigenaeque marito furta tori furtique locum monstravit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:5)
Ut venere torum coniunx et adulter in unum, arte viri vinclisque nova ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:8)
Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus exsiluit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:3)
at ille procubuit terrae mactati more iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:2)
Stabant cum vestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:4)
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION