라틴어 문장 검색

si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid infantibus liberis eventurum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장2)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
neque enim, ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장4)
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장8)
simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et adventu legionis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장2)
Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장1)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장3)
eductaeque altius turres facibus atque hastis turbabant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장4)
ac forte acciderat ut eam gentem Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장2)
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장2)
nec tamen proximo itinere ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장11)
eos regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in sedes remeavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장5)
templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장11)
ceterum cum vetere ex more familiam omnem quae sub eodem tecto mansitaverat ad supplicium agi oporteret, concursu plebis quae tot innoxios protegebat usque ad seditionem ventum est senatusque <obsessus>, in quo ipso erant studia nimiam severitatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 42장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION