라틴어 문장 검색

"si clipeum capiat, vincit Telamone creatum, qui puppes inter Graias contra Hectoris ignem ipsam etiam infidi classem defendit Vlixis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 75)
pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
hic tuas laudes modificato celeumate simul inter transtra remiges, gubernatores inter aplustria canent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:2)
Solvit antennas, legit alta vela, palmulam ponit manus, atque transtris litori iunctis petit osculandum saltus harenam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:5)
Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:7)
Iamque per Aegaeos ibat Laertia flexus puppis, et innumeras mutabant Cycladas aurae4:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:1)
ibi e celsa libant carchesia puppi responsique fidem et verum Calchanta precantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:5)
in hanc totos emisit puppe rudentes dux Laertiades sociisque resumere pontum imperat et remis Zephyros supplere cadentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:10)
tunc providus heros, hospita ne subito terrerent moenia coetu, puppe iubet remanere suos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:12)
"tu cuncta citus de puppe memento ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis, qui pulcher signis auroque asperrimus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:22)
"funesta minatur, agnosco monitus et Protea vera locutum, ecce novam Priamo facibus de puppe levatis fert Bellona nurum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권15)
"eunt tutis terrarum crimina velis, ex quo iura freti maiestatemque repostam rupit Iasonia puppis Pagasaea rapina."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권26)
"- si quis adhuc undis honor, obrue puppes, aut permitte fretum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권30)
Iam Pelopis terras Graiumque exhauserat orbem praecipitans in transtra viros insanus equosque Bellipotens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권181)
ipsum iam puppibus aequor deficit et totos consumunt carbasa ventos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권183)

SEARCH

MENU NAVIGATION