라틴어 문장 검색

Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus vestris quem daemone agi constet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:3)
negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:5)
Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:2)
Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:2)
Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:5)
Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:3)
Etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:1)
Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:11)
Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu Stabat in exigua ligneus aede deus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1013)
deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:3)
ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 127:1)
vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, Romanus sum, inquit, civis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 129:1)
certamen consulibus inciderat uter dedicaret Mercuri aedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:1)
dimisso senatu consules in tribunal escendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:1)
redeunt in tribunal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 304:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION