라틴어 문장 검색

nam primi seditionem coeptaverant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장2)
illi temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum partem in officio vident, de sententia legati statuunt tempus, quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro invadant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장4)
neque legatus aut tribunus moderator adfuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장6)
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)
turbabanturque densis Germanorum catervis leves cohortes, cum Caesar advectus ad vicesimanos voce magna hoc illud tempus obliterandae seditionis clamitabat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장10)
gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장2)
lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장7)
simul tribuni et centuriones falsum pavorem esse docuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 66장4)
equos dehinc, orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in hostem invaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장9)
conpressam a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non quiverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장8)
nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장5)
At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장1)
actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장2)
intercessit Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장3)
ita proximae seditionis male consulta, quibus sedecim stipendiorum finem expresserant, abolita in posterum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION