라틴어 문장 검색

si eum qui pascendo ieiunet, vanitatis arguitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:15)
nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:1)
"exsulibus quamquam patriaque fugatis nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit tristitia, adfixique animo cessere dolores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권63)
Tristitiam, si potes, ne admiseris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 744)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Ceterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus iam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:9)
Sed puto, [autem] etiam vanitas extranea est nobis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:10)
Cognosce dementiam de vanitate:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:3)
Conuincitur uanitas, perfidia confutatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:20)
Statimque, abiecta superstitione uanitatis, rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda ueniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:11)
Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:12)
Qui cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir Dei, et tristitiam cordis uultu indice prodebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:3)
Ille liquor docuit voces inflectere cantu, Movit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 715)
quae tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION