라틴어 문장 검색

Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 115:3)
Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.23)
In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.24)
Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.34)
Subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.31)
continge dextram, quid truci vultu siles?
(세네카, Hercules Furens 5:24)
membra laetitia stupent.
(세네카, Hercules Furens 9:16)
magna pars regni trucis est ipse dominus, cuius aspectus timet ' quicquid timetur.
(세네카, Hercules Furens 11:6)
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
(세네카, Hercules Furens 12:2)
tum victa trepidant monstra, Centauri truces Lapithaeque multo in bella succensi mero;
(세네카, Hercules Furens 12:14)
Tonantem nostra adorabit manus, tu conditores urbis et silvestria trucis antra Zethi.
(세네카, Hercules Furens 13:9)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
procede, seu tu vindicas currus truces Thracis cruenti sive Geryonae pecus Libyaeve dominos, nulla pugnandi mora est.
(세네카, Hercules Furens 17:25)
pro me gerebas bella, propter me vagas Achelous undas sanguine infecit suo, cum lenta serpens fieret, in taurum trucem nunc flecteret serpente deposita minas, et mille in hoste vinceres uno feras.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:13)
quid stupes, segnis furor?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION