라틴어 문장 검색

Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros ad [oppidum] tabellarius est missus, ut ea nocte turres aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:1)
Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere;
(카이사르, 히스파니아 전기 18:13)
Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:15)
Ita fine [diei] turrem ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:16)
Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:1)
Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:2)
legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:4)
Ita lectica ad turrem quen[dam cum] esset ablatus, in ea ferebatur Lusitanis more militari.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:6)
tum praeterea accedebat ut aggerem… materiesque unde soliti sunt turris agi, propius milia passuum vi non reperiebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:9)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:8)
Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:2)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:4)
summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION