라틴어 문장 검색

Ac primo mediocria gerebat, existimans Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장2)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장17)
at finis meos aduersum armatos armis tutatus sum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장13)
certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 3:3)
Abduc illum a privata causa ad publicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:4)
Cum me amicis dedi non tamen mihi abduco, nec cum illis moror, quibus me tempus aliquod congregavit aut causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 2:1)
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:1)
Omnes hos fertiles campos repentina maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:5)
Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:1)
"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:1)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
an obliviscatur priorum et illinc nosse se incipiat, unde corpori abductus in sublime secessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:6)
Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:1)
Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION