라틴어 문장 검색

Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 14:3)
Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 12:10)
debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus.
(세네카, 행복론, Liber V 52:6)
Sed puta, Marcia, ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit - non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 33:3)
Merito, hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:19)
sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 237:1)
neque, nisi quia miser non eo pessum, mihi ulla abest perdito permities.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 110)
Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3189)
nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 548:1)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장24)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:3)
Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
ut bona saepe valetudo cum dicitur esse corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis, sic animi sensum non certa parte reponunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:3)
Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권38)

SEARCH

MENU NAVIGATION