라틴어 문장 검색

Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 22장1)
uno enim eodemque die et fortiter fecit et periit, ut haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1412)
Idem si a tetragona basi proficiscatur et ad unum verticem eius lineae dirigantur, erit pyramis quattuor triangulorum per latera, uno tantum tetragono in basi posito, super quam ipsa figura fundata est. Et si a pentagono surgant v lineae, quinque rursus pyramis triangulis continebitur, et si ab exagono, sex triangulis nihilominus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De his pyramidis, quae a quadratis vel a ceteris multiangulis proficiscuntur figuris 2:1)
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum Cantus non gignit uox una sed unio uocum, Dissimilis similisque sonus, diversus et idem, Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:11)
Et sic firmata inter me et traditorem haec est conventio sub fidei illius alligatione, quod nequaquam solvi aut mutari possit, sed in quacunque hora monuero, una ex turribus, quae ducit in civitatem et in qua idem traditor habitat, in manum meam reddatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:4)
"nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem nu- tricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:5)
Si enim sint j ij iij iiij, unus et quattuor quinarium creant, ij et iij medii in eundem rursus quinarium surgunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 4:6)
Et xviij eadem ratione duo latera a propinquo sibi xxvij cybo colligit et unum ab altrinsecus posito octonario.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:26)
Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.
(카이사르, 아프리카 전기 91:2)
unius deinde denarii pondus dividi a me in sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo quem ὀβολόν appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 4:3)
Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant, et in hoc uno utrumque exprimi numen affirment.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 5:2)
Idem et hic vitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 15:3)
idem quarto et sexagensimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:5)
Adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno et eandem tamen aequitatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:1)
& vis qua harum una attrahet alteram erit etiamnum (per argumentum superius) in eadem illa distantiae quadratae ratione inversa. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 36:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION