라틴어 문장 검색

Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 5:3)
Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:4)
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 3:1)
Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 3:2)
Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere audent in pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 18:1)
Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et integri moris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장1)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
nil usquam turbidum aut discors.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장13)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
sed populum per tot annos molliter habitum nondum audebat ad duriora vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장8)
nihil ausuram plebem principibus amotis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장5)
et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장9)
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장1)
convenisse et alias nationes in silvam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION