라틴어 문장 검색

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate22)
sed hoc tanti fuit vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 258:1)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:8)
Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 21:1)
Ideo fortiter Omne patiendum est, quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed veniunt.
(세네카, De Providentia, book 1 60:3)
Dic mihi quomodo possum ad te venire, quia iam spopondisti ut hic mecum gauderet | usque sero.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:30)
videre mihi videor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite comico ferocisse iactantiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:3)
ut audiuit, quia suae causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque perpessus, extimuit multum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:2)
Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.15)
Interrogans autem ille, quando flebotomata esset puella, et ut cognouit, quia in luna quarta, dixit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.7)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat, occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:2)
quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 580:1)
consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION