라틴어 문장 검색

Maenius, ut rebus maternis atque paternis fortiter absumptis urbanus coepit haberi scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, impransus non qui civem dinosceret hoste, quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1513)
"tibi hospitale pectus et purae manus tuosque venter Pactumeius et tuo cruore rubros obstetrix pannos lavit, utcumque fortis exsilis puerpera."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1720)
hoc si erit in te solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.29)
nam ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 220:4)
sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 86:2)
nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 273:1)
illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν προ`σ ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 172:1)
Quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 230:3)
nisi hoc non fortissime defendentis est dicere, quid aliud , Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 293:3)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)
Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:1)
quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 52:3)
contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:7)
idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 252:1)
rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 48:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION