라틴어 문장 검색

Romanis Gallici tumultus assueti, etiam vanitates notae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 206:2)
nihil volgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 261:1)
inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus imbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 172:1)
neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 265:2)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
Novitas populum cum avertisset, conspexit eum Alexander.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말7)
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus κατατηξίτεχνοσ fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장26)
Potest tamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti novitas lenocinetur, novitas apud nostros;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 7:1)
neque quis nos vanitatis arguat, antequam exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem vanitatem spectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:3)
At cui incremento est novitas, ille fortunae gratias habet et tempori, cui vero nocumento, is novitatis auctorem iniuriarum postulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION