라틴어 문장 검색

convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
Nec vana de se praedicatio est Caesaris, ante hostem victum esse quam visum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 63:2)
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem inritat animi virtutem, effringere ut arta naturae primus portarum claustra cupiret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:2)
quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:22)
sed vanus stolidis haec * * * amplexi quod habent perv * * * nam medium nihil esse potest * * * infinita;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:4)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:1)
Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non vana superstitio sed ratio divina commendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:3)
— Nec, si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:1)
Tum ille permotus mihi et irritatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:1)
Veniat dux longa pace solutus, Milite cum subito, partesque in bella togatae, Marcellusque loquax, et nomina vana Catones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:11)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
vanum depone furorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION