라틴어 문장 검색

Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:1)
Veniat dux longa pace solutus, Milite cum subito, partesque in bella togatae, Marcellusque loquax, et nomina vana Catones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:11)
Vana quoque ad veros accessit fama timores, Irrupitque animos populi, clademque futuram Intulit, et velox properantis nuntia belli Innumeras solvit falsa in praeconia linguas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:43)
vanum depone furorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:11)
Hae flexere virum voces, et, tempora quanquam Sint aliena toris, iam fato in bella vocante, Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa Iura placent, sacrisque deos admittere testes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:16)
An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:29)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)
Et, quid, ait, vani terremur imagine visus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:21)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Vanam spem mortis honestae Concipis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:37)
Vana movet Graios nostri fiducia cursus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:29)
Inde petit tumulos exesasque undique rupes, Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:4)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Iure sed incerto mundi, subsidere regnum Chalcidos Euboicae, vana spe rapte, parabas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION