라틴어 문장 검색

Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:2)
Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 1:2)
Si uero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:1)
Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:1)
Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:4)
inter neruos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:8)
alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum [facile] est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:2)
In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:3)
expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concreuisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:6)
Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:1)
insuper mirandum est verba graeca desiderari quum potissimum exspectentur:
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.85)
) satis manifeste indicat adhuc expectandam esse alius luxandi rationis enarrationem.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1981)
at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor, vel insania exspectanda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 17:3)
neque enim semper concoctionem res exspectat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:2)
Exspectanda ergo remissio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION