라틴어 문장 검색

Dixitque David ad Saul: " Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis.
그러나 다윗이 말하였다. “임금님의 종은 아버지의 양 떼를 쳐 왔습니다. 사자나 곰이 나타나 양 무리에서 새끼 양 한 마리라도 물어 가면, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장34)
Et dixit Philisthaeus ad David: " Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ". Et maledixit Philisthaeus David in diis suis;
필리스티아 사람이 다윗에게 “막대기를 들고 나에게 오다니, 내가 개란 말이냐?” 하고는, 자기 신들의 이름으로 다윗을 저주하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장43)
dixitque ad David: " Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ".
필리스티아 사람이 다시 다윗에게 말하였다. “이리 와라. 내가 너의 몸을 하늘의 새와 들짐승에게 넘겨주겠다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장44)
Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum.
필리스티아 사람이 다윗을 향하여 점점 가까이 다가오자, 다윗도 그 필리스티아 사람을 향하여 전열 쪽으로 날쌔게 달려갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장48)
Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron.
그러자 이스라엘과 유다의 군사들이 일어나 함성을 지르며 필리스티아인들을 갓에 이르기까지, 그리고 에크론 성문까지 뒤쫓아 갔다. 그리하여 사아라임에서 갓과 에크론에 이르기까지 필리스티아인들은 칼에 맞아 쓰러져 갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장52)
Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.
전령들이 들어가 보니, 침상에는 염소 털로 짠 망으로 머리를 씌운 수호신이 누워 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장16)
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
다윗은 그렇게 달아나 목숨을 건진 다음, 라마에 있는 사무엘을 찾아가, 사울이 자기에게 한 일을 모두 이야기하였다. 다윗과 사무엘은 나욧으로 가서 거기에 머물렀다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장18)
Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: " In quo loco sunt Samuel et David? ". Dictumque est ei: " Ecce in Naioth sunt in Rama ".
그래서 사울 자신이 라마를 향해 나섰다. 그가 세쿠에 있는 큰 저수 동굴에 이르러, “사무엘과 다윗이 어디에 있느냐?” 하고 묻자, 어떤 이가 “그들은 라마의 나욧에 있습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장22)
Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama.
그래서 사울이 그곳 라마의 나욧으로 가는데, 그에게도 하느님의 영이 내려 라마의 나욧까지 걸어가는 동안 줄곧 황홀경에 빠져 예언하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장23)
Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: " Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ".
다윗이 라마의 나욧에서 달아나 요나탄에게 가서 말하였다. “제가 무슨 짓을 했단 말입니까? 제가 무슨 잘못을 저질렀다는 것입니까? 왕자님의 아버님께 무슨 죄를 지었기에, 그분께서 이렇게 제 목숨을 노리신단 말입니까?” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장1)
Et ait Ionathan ad David: " Veni, egrediamur foras in agrum ". Cumque exissent ambo in agrum,
요나탄이 다윗에게 “자, 들로 나가세.” 하고는, 둘이서 들로 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장11)
vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.
모레가 되면 더 멀리 내려가, 저번 일이 있었을 때 숨었던 곳으로 가서 그 바위 옆에 머물러 있게. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장19)
Si dixero puero: "Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas", tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: "Ecce sagittae ultra te sunt", vade, quia dimisit te Dominus.
그러나 내가 그 종에게 ‘화살이 더 멀리 있다.’ 하면, 주님께서 자네를 보내시는 것이니 떠나가게. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장22)
Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum.
그리하여 다윗은 들에 숨게 되었다. 초하룻날이 되자 임금이 음식을 먹으려고 자리에 앉았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장24)
Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: " Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? ".
그러나 두 번째 날, 곧 초하루 다음 날에도 다윗의 자리가 비어 있었다. 사울은 아들 요나탄에게, “어찌하여 이사이의 아들이 어제도 오늘도 식사하러 나오지 않느냐?” 하고 물었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION