라틴어 문장 검색

quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 149:2)
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 354:1)
sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 500:2)
Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 111)
Nec rectae confessioni officit, si nonnulla confessionis verba in canonicis minime reperiantur Scripturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:18)
apud vos soli quaestioni temperatum vestram illis servate legem usque ad confessionem necessariam, et iam si confessione praeveniantur, vacabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:2)
Quamvis enim istud in masculis toleratur propter usum frequentem et sexus privilegium, quo cuncta in hoc saeculo etiam naturaliter verecunda conceduntur hominibus liberius peragenda, in muliere tamen propter verecundi sexus pudorem adeo iudicatur esse nefandum, quod, postquam mulier plurium se voluptati commiscuit, scortum quasi reputatur immundum et reliquis dominarum choris associari a cunctis iudicatur indigna.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:5)
Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION