라틴어 문장 검색

post quos universa civitas pariter in fugam conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:2)
Caetera multitudo, quae adhuc in faucibus subsequebatur, nec auxilio suis prodesse poterat prae angustia semitarum, nunc vitae diffisa, in fugam conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:10)
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
Sed ad ultimum post longam contentionem cum omnibus suis terga vertit, innumerabili multitudine suorum ibidem occisa et a Turcorum armis exstincta, et simili fuga ad tentoria repedavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:7)
Stephanus vero Blesensis respiciens omnia tam Longobardis quam Gallis verti in malum, cum omnibus Francigenis qui in sua erant acie, ad subveniendum fratribus et Turcos reprimendos advolat, ac bellum committere usque ad vesperum non [0614B] abstinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:8)
Robertus vero, frater ejusdem comitis, et Willhelmus de civitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga vertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam civitatem Germanicoplam fugam facientes pervenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:5)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
Sed fama haec crudelis Jerusalem transvolans, omnes eam inhabitantes vehementer perterruit, et in luctum ac ploratum tota civitas conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:2)
Tandem omni virtute rege invalescente, et Arabes ut stipulas penetrante ac dispergente, hostes ultra pondus certaminis sustinere non valentes terga verterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:17)
Cives autem Rohas, qui et ipsi Christiani, casum et interitum suorum audientes, et tam magnifici principis abductionem, in lamenta et complorationem sunt versi, sed ad protegendum universos milites Christianos plurimum consolati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:2)
- Tankradus, nondum veniente Boemundo, ante solis ortum castra Turcorum cum omnibus suis in fugam vertit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 87:2)
Geigremich tandem et Sochomanus videntes [0649B] omnia castra suorum attrita et in fugam conversa, vix in equis cum his omnibus, qui juxta se castra locaverant, residentes, relictis cunctis tentoriis suis cum caeteris rebus, spoliis et stipendiis, fugam acceleraverunt, semper eos Tankrado multa occasione insequente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:8)
Ubi regem reperientes, auxilio sibi adesse in omnibus devoverunt ad quaecunque animus illius verteretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:3)
Ubi praelio diu commisso armis et sagittis, ad extremum Ascalonitae terga verterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:6)
Et nota quod amor ad modum cristali oritur, coagulatur, vel gelatur,zelatur, in amicitiam convertitur, et per bonam conversationem et longamconsuetudinem quasi in naturam deducitur, adeo ut quasi lapis clarus efficiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION