라틴어 문장 검색

bene de liberto:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.27)
Omnes inuecti sunt in libertum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.33)
Tot serui secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quicquit dixerit rumor sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.17)
Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.10)
Conuenite seruuli, conuenite liberti, emta cognatio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.32)
Militaui senex, militaui exanguis, militaui qui iam uicarium dederam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.26)
Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro patris corpore dedit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.4)
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 3:1)
sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in iudiciis vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis vilicum in praediis, tabularium in tributis in lectionibus comitem, in expositionibus interpretem in itineribus contubernalem, sic utrique ab alterutro usque ad invidiam exempli mutua fide germanitatis officia restituebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 5:2)
de cetero, libertos tuos causis quas iniunxeras expeditis reverti puto, quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuvari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:1)
Earinus praeterea, Germanici nostri libertus - scis quamdiu desiderium eius moratus sim.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr8)
Probus libertus sine natura est filius.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 57)
hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 206:2)
quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 9:1)
ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION